Overview Level of Folio 78 r


Size Height 282 mm, width 195 mm.
Comments Written by Galileo; contains texts, letter. Relation to the Discorsi: incomplete draft (proof) of 2/29-th-18.
References Caverni 1972 367
Folio 78 r (final text)
1A Scritta
1B Sit horizontale planum, in quo datum sit quodlibet spatium bc, et ex termino b sit perpendiculum be, in quo ba sit dimidium bc. Dico, tempus quo mobile ex a demissum conficiet ambo spatia ab, bc, esse temporum omnium brevissimum, quibus idem spacium bc cum parte perpendiculi, sive maiori, sive minori parte ba, conficeretur.
1C Sit sumpta maior, vel minor eb. Ostendendum est tempus quo conficiuntur spatia eb, bc, longius esse tempore quo conficiuntur ab, bc. Intelligatur, tempus per ab esse ut ab; erit quoque tempus motus in horizontali bc, cum bc [du]pla sit ad ab, et per ambo spatia abc tempus erit ut bc. Sit bo media inter eb, ba; erit bo tempus casus per eb. Sit praeterea horizontale spatium bd duplum ipsius be; constat, tempus ipsius post casum eb esse idem bo. Fiat ut de ad ba, ita ob ad bn, et cum motus in horizontali sit aequabilis, sitque ob tempus per bd post casum ex e: erit nb tempus per bc post casum ex eadem altitudine e. Ex quo constat, ob cum bn esse tempus per ebc; cumque bc, nempe dupla ba, sit tempus per abc. Ostendendum relinquitur ob cum bn maiora esse quam dupla ba. Cum autem ob media sit inter eb, ba, ratio eb ad ba dupla est rationis ob ad ba; et cum eb ad ba sit ut ob ad bn, ratio autem be ad ba [du]pla sit rationis ob ad ba, erit quoque ratio ob ad bn [du]pla rationis ob ad ba: verum ipsa ratio ob ad bn componitur ex rationibus ob ad ba et ab ad bn: ergo ratio ab ad bn est eadem cum ratione ob ...?... ad ba. Sunt igitur 4 eb, bo, ba, bn continue proportionales, et ob cum bn maiores quam [du]pla ba.
2 S[igno]r Galileo, Il S[igno]r Cav[alie]r[e] Guidoni è qui, e domattina andremo alla Certosa a desinare. Si cita peró V[ostra] S[ignoria] a comparire in detto luogo alle 17 hore in circa, sotto pena di star senza desinare e di non haver l'olio che ella desidera. E le bacio le mani.
Dalle Rose à X di Gennaio 1630
Di V[ostra] S[ignoria] Dev[otissi]mo Ser[vito]r
Niccoló Cini.


Overview Level of Folio 78 r