|
|
Folio 179 v (final text) |
1A
|
Tempora lationum per diversas lineas inclinatas, quarum eadem sit altitudo perpendicularis, sunt inter se ut earumdem linearum longitudines. |
1B
|
Sint ad orizontem bd diversa plana inclinata ab, ac, quorum eadem sit altitudo ad perpendicularis: dico, tempus casus per ab ad tempus casus per ac esse ut ab longitudo ad longitudinem ac. Ex antecedenti enim, tempus casus per ab ad tempus casus per perpendiculum ad est ut ab linea ad lineam ad, et, per eandem, ut ad linea ad ipsam ac, ita tempus casus per ad ad tempus casus per ac: ergo, ex aequali, ut longitudo ab ad longitudinem ac, ita tempus casus per ab ad tempus casus ac: quod erat probandum. |
2A
|
Si in linea naturalis descensus a principio lationis sumantur duae distantiae inaequales, momenta velocitatis cum quibus mobile permeat illas distantias sunt inter se in duplicata proportione ipsarum distantiarum. |
2B
|
Sit linea naturalis [des]census ab, in qua ex principio lationis a sumantur duae distantiae ac, ad. Dico, momenta velocitatis cum quibus mobile permeat ad, ad momenta velocitatis cum quibus permeavit ac, esse in dupli[cata] proportione distantiarum ad, ...?... Ponatur linea ae ad ab quemlibet angulum continens |
|