Size |
Height 289 mm, width 209 mm. |
Watermark |
Little star encircled with crown. Drake's identification: Watermark type 5. Drake's description: Mountains below cross in circle 12mm; overall height 45mm. |
Comments |
Written by Galileo; contains texts, drawings. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/08-th-08; elaboration of mirandum fragment; statement of Veloc-total-space-squared-prop. |
References |
Wisan 1974 166, 201-204; Caverni 1972 332-333, 350; Damerow et al. 1992 188, 195 footnote, 197-199, 345; Drake 1978 80, 124-129, 135, 155; Drake 1990 104-106, 109; Galluzzi 1979 292-293; Drake 1989 55 |
|
|
|
Folio 164 v (final text) |
1A
|
Si in semicirculo ...?... quae cum perpendiculo non habeat terminum communem, motus per illam cicius [citius] absolvitur quam per diametrum perpendicularem. |
1B
|
Si enim bb fuerit perpendiculus, ducta quaelibet linea ca in semicirculo non terminetur ad b: patet quod, si connectatur linea cb, erit ca ipsa cb brevior et minus inclinata; ex quo patet propositum. |
1C
|
Si in circulo, cuius diameter sit ad perpendiculum, ducatur linea quae a diametro secetur, motus per ipsam tardius absolvetur quam per diametrum perpendicularem. In praecedenti enim figura sit linea quaelibet; et quia ipsa erit longior quam cb et magis inclinata, propositum fit manifestum. |
2
|
Mirandum. Numquid motus per perpendiculum ad velocior sit quam per inclinationem ab ? Videtur esse; nam aequalia spacia citius conficiuntur per ad quam per ab. Attamen videtur etiam non esse; nam, ducta orizontali bc, tempus per ab ad tempus per ac est ut ab ad ac: ergo eadem momenta velocitatis per ab et per ac. Est enim una eademque velocitas illa quae, temporibus in[a]equalibus, spacia transit inaequalia, eandem quam tempora rationem habentia. |
3
|
Momenta velocitatum cadentis ex subblimi [sublimi] sunt inter se ut radices distantiarum peractarum, nempe in subduplicata ratione illarum. |
|