Text Block 1B of
Folio Page 139 r


Hand Galileo
Relation to
Discorsi
Part of draft of 1/05-th-05.
Transcription in the
Edizione Nazionale
195 n.

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sint 2 mobilia A, B, sitque velocitas ipsius A ad velocitatem ipsius B ut v ad t; spacia autem peracta sint ut s ad r. Dico, rationem temporis quo motum est A, ad tempus quo motum est B, compositam esse ex ratione velocitatis t ad velocitatem v (sic enim contrarie sumitur) et ex ratione spacii s ad spacium r. Sit tempus motus A cd, et ut velocitas (deletion) t ad velocitatem v, ita sit tempus dc ad tempus ef. Et cum (deletion) cd sit tempus in quo A cum velocitate v conficit spacium s, sitque ut velocitas t mobilis B ad velocitatem v, ita (deletion) tempus dc ad tempus ef, erit tempus ef illud in quo mobile B conficeret idem spacium S. Fiat modo ut (deletion) spacium s ad spacium r, ita tempus ef ad tempus gh: constat, gh esse tempus quo B conficeret spacium r. Et quia ratio cd ad gh componitur ex rationibus cd ad ef et ef ad gh, est autem (deletion) ratio cd ad ef eadem cum ratione (deletion) velocitatum mobilium A, B contrarie sumptarum, hoc est cum ratione t ad v; ratio vero ef ad gh est eadem cum ratione spaciorum s, r; ergo patet propositum. First version
Sint 2 mobilia A, B, sitque velocitas ipsius A ad velocitatem ipsius B ut v ad t; spacia autem peracta sint ut s ad r. Dico, rationem temporis quo motum est A, ad tempus quo motum est B, compositam esse ex ratione velocitatis t ad velocitatem v (sic enim contrarie sumitur) et ex ratione spacii s ad spacium r. Sit tempus motus A cd, et ut velocitas ...?... ad ad t ad velocitatem v, ita sit tempus dc ad tempus ef. Et cum tempus cd sit tempus in quo A cum velocitate v conficit spacium s, sitque ut velocitas t mobilis B ad velocitatem v, ita ...?... tempus dc ad tempus ef, erit tempus ef illud in quo mobile B conficeret idem spacium S. Fiat modo ut tempus spacium s ad spacium r, ita tempus ef ad tempus gh: constat, gh esse tempus quo B conficeret spacium r. Et quia ratio cd ad gh componitur ex rationibus cd ad ef et ef ad gh, est autem ...?... ratio cd ad ef eadem cum ratione t ad velocitatum mobilium A, B contrarie sumptarum, hoc est cum ratione t ad v; ratio vero ef ad gh est eadem cum ratione spaciorum s, r; ergo patet propositum.
EDITORIAL MARKUP
Sint 2 mobilia A, B, sitque velocitas ipsius A ad velocitatem ipsius B ut v ad t; spacia autem peracta sint ut s ad r. Dico, rationem temporis quo motum est A, ad tempus quo motum est B, compositam esse ex ratione velocitatis t ad velocitatem v (sic enim contrarie sumitur) et ex ratione spacii s ad spacium r. Sit tempus motus A cd, et ut velocitas {DELETION-1} {ILLEGIBLE} ad ad {END-OF-DELETION-1} t ad velocitatem v, ita sit tempus dc ad tempus ef. Et cum {DELETION-1} tempus {END-OF-DELETION-1} cd sit tempus in quo A cum velocitate v conficit spacium s, sitque ut velocitas t mobilis B ad velocitatem v, ita {DELETION-1} {ILLEGIBLE} {END-OF-DELETION-1} tempus dc ad tempus ef, erit tempus ef illud in quo mobile B conficeret idem spacium S. Fiat modo ut {DELETION-1} tempus {END-OF-DELETION-1} spacium s ad spacium r, ita tempus ef ad tempus gh: constat, gh esse tempus quo B conficeret spacium r. Et quia ratio cd ad gh componitur ex rationibus cd ad ef et ef ad gh, est autem {DELETION-1} {ILLEGIBLE} {END-OF-DELETION-1} ratio cd ad ef eadem cum ratione {DELETION-1} t ad {END-OF-DELETION-1} velocitatum mobilium A, B contrarie sumptarum, hoc est cum ratione t ad v; ratio vero ef ad gh est eadem cum ratione spaciorum s, r; ergo patet propositum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 139 r