Text Block 1B of
Folio Page 122 r


Hand Galileo
Relation to
Discorsi
Part of incomplete draft of 3/13-pr-06.
Transcription in the
Edizione Nazionale
305 n.

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sit amplitudo data bc; impetus vero qui semper idem ob, hoc est aggregatum altitudinis et sublimitatis: reperienda est ac distinguenda ipsamet altitudo. Id autem consequemur, cum bo ita divisa fuerit, ut bi, dimidia amplitudinis, media fuerit inter partes ipsius ob. Factum iam sit, et cadat punctus divisionis in f. Sitque eadem bo bifariam secta in d. Est igitur [quadratum] ib aequale [rectangul]o bfo; [quadratum] vero do aequatur eidem [rectangul]o cum [quadrato] fd. Si igitur ex [quadrat]o do auferatur [quadratum] bi, quod [rectangul]o bfd [bfo] est aequale, remanebit [quadratum] fd, cuius latus df additum lineae bd dabit altitudinem bf quaesitam. Ex datis itaque intentum assequimur. Operatio itaque talis erit.
EDITORIAL MARKUP
Sit amplitudo data bc; impetus vero qui semper idem ob, hoc est aggregatum altitudinis et sublimitatis: reperienda est ac distinguenda ipsamet altitudo. Id autem consequemur, cum bo ita divisa fuerit, ut bi, dimidia amplitudinis, media fuerit inter partes ipsius ob. Factum iam sit, et cadat punctus divisionis in f. Sitque eadem bo bifariam secta in d. Est igitur {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] ib aequale {SYMBOL-RECTANGULUM}_[rectangul]o bfo; {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] vero do aequatur eidem {SYMBOL-RECTANGULUM}_[rectangul]o cum {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadrato] fd. Si igitur ex {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadrat]o do auferatur {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] bi, quod {SYMBOL-RECTANGULUM}_[rectangul]o bfd [bfo] est aequale, remanebit {SYMBOL-QUADRATUM}_[quadratum] fd, cuius latus df additum lineae bd dabit altitudinem bf quaesitam. Ex datis itaque intentum assequimur. Operatio itaque talis erit.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 122 r