Overview Level of Folio 096 v


Size Height 308 mm, width 215 mm.
Comments Written by Galileo; contains drawings, text, calculation. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/34-pr-13.
References Wisan 1974 252-253; Drake 1978 497
Folio 96 v (final text)
1 Sit factum: et sit tempus per eac ex e idem cum tempore per ac ex quiete in a. Sit ea tempus per ea; erit fa tempus per fa, et per totam fc erit fh, seu fi, et per reliquam ac ex f erit ai: per ambas igitur eac erit tempus eai, quod debet esse aequale tempori per ac ex quiete in a. Et quia fa est tempus per fa, tempus per ac ex quiete in a erit ah, media nempe inter fa, ac. Faciendum itaque est ut ah sit aequalis utrisque eai, nempe protrahendae sunt ba, ca, ita ut (ducta orizontali fe) ea cum excessu mediae inter cf, fa super fa (quod sit ai) sint aequales mediae inter ac, af, nempe ipsi ah. Quod si ponatur, ca esse tempus per ca, erit ba tempus per ab, et ag per ea. Et posita fi aequali ac, erit fi tempus per fi, et fo tempus per totam fc, et oi, media inter if, fa (est enim fa aequalis ic), erit tempus per fa, et pf (excessus mediae of super mediam oi) erit tempus per ac ex f. Faciendum itaque est ut pf cum ag sint aequales ipsi ac.
C01 64 + 51. 12 + 21. 12 = 137. 4


Overview Level of Folio 096 v