Text Block 1B of
Folio Page 088 v


Hand Arrighetti
Source Copied from Galileo's autograph folio 179r.
Relation to
Discorsi
Part of statement and elaboration of 2/03-th-03.
Transcription in the
Edizione Nazionale
387.19-338.16

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sint ad planum orizontis cb perpendiculus ab et planum inclinatum ac, quorum eadem sit altitudo, nempe ipsa perpendicularis ab, et per ipsa descendat idem mobile: dico, tempus lationis per ab ad tempus lationis per ac esse ut longitudo ab ad longitudinem ac. Cum enim assumptum sit, in naturali descensu velocitatis momenta eadem semper reperiri in punctis aequaliter ab orizonte distantibus iusta perpendiculares distantias, continue augeri secundum rationem elongationis perpendicularis a liena [linea] orizontali, in qua fuit lationis initium, constat quod, producta linea orizontali am, quae ipsi bc erit parallela, sumptisque in perpendiculo ab quotcumque punctis e, g, i, l, et per ipsa ductis parallelis orizonti ed, gf, ih, lk, erit mobilis per ab momentum seu gradus velocitatis in puncto e idem cum gradu velocitatis lati per ac in puncto d, cum punctorum e, d eadem sit distantia perpendicularis ab orizonte am: et similiter concludetur, in punctis f, g idem esse velocitatis momentum, et rursus in punctis h, i, et k, l et c, b. First version
Sint ad planum orizontis cb perpendiculus ab et planum inclinatum ac, quorum eadem sit altitudo, nempe ipsa perpendicularis ab, et per ipsa descendat idem mobile: dico, tempus lationis per ab ad tempus lationis per ac esse ut longitudo ab ad longitudinem ac. Cum enim absumptum sit, in naturali descensu velocitatis momenta eadem semper reperiri in punctis aequaliter ab orizonte distantibus iusta perpendiculares distantias, continue augeri secundum rationem elongationis perpendicularis a liena [linea] orizontali, in qua fuit lationis initium, constat quod, producta linea orizontali am, quae ipsi bc erit parallela, sumptisque in perpendiculo ab quotcumque punctis e, g, i, l, et per ipsa ductis parallelis orizonti ed, gf, ih, lk, erit mobilis per ab momentum seu gradus velocitatis in puncto e idem cum gradu velocitatis lati per ac in puncto d, cum punctorum e, d eadem sit distantia perpendicularis ab orizontis am: et similiter concludetur, in punctis f, g idem esse velocitatis momentum, et rursus in punctis h, i, et k, l et c, b.
EDITORIAL MARKUP
Sint ad planum orizontis cb perpendiculus ab et planum inclinatum ac, quorum eadem sit altitudo, nempe ipsa perpendicularis ab, et per ipsa descendat idem mobile: dico, tempus lationis per ab ad tempus lationis per ac esse ut longitudo ab ad longitudinem ac. Cum enim {SUBSTITUTION-1} absumptum {SUBSTITUTED-BY-1} assumptum {END-OF-SUBSTITUTION-1} sit, in naturali descensu velocitatis momenta eadem semper reperiri in punctis aequaliter ab orizonte distantibus iusta perpendiculares distantias, {UNDERLINED} continue augeri secundum rationem elongationis perpendicularis a liena [linea] orizontali, in qua fuit lationis initium, {END-OF-UNDERLINED} constat quod, producta linea orizontali am, quae ipsi bc erit parallela, sumptisque in perpendiculo ab quotcumque punctis e, g, i, l, et per ipsa ductis parallelis orizonti ed, gf, ih, lk, erit mobilis per ab momentum seu gradus velocitatis in puncto e idem cum gradu velocitatis lati per ac in puncto d, cum punctorum e, d eadem sit distantia perpendicularis ab {SUBSTITUTION-1} orizontis {SUBSTITUTED-BY-1} orizonte {END-OF-SUBSTITUTION-1} am: et similiter concludetur, in punctis f, g idem esse velocitatis momentum, et rursus in punctis h, i, et k, l et c, b.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 088 v