Overview Level of Folio 085 r


Size Height 290 mm, width 204 mm.
Comments Written by Galileo; contains text, drawings, table. Relation to the Discorsi: incomplete draft of 2/23-pr-09.
References Wisan 1974 234-235; Drake 1978 97
Folio 85 r (final text)
1 Dato spacio, in quovis tempore peracto in perpendiculo, ex termino huius spacii planum inflectere, super quo, tempore eodem, conficiatur spacium cuilibet spacio dato [a]equale, quod tamen spacii peracti in perpendiculo maius sit quam duplum, minus vero quam [tri]plum.
2 Sit in perpendiculo as tempore ac peractum spacium ac, cuius ir maius sit quam duplum, minus vero quam [tri]plum: oportet, ex termino c planum inflectere super quo mobile eodem tempore ac conficiat spacium ipsi ir aequale. Sint rn, nm ipsi ac aequalia, et quam rationem habet im ad mn eandem habeat ac ad aliam, cui aequalis sit ce, orizonti ae occurrens in e, quae extendatur versus g, et accipiantur cf, fg, go aequales ipsis rn, nm, mi: dico, tempus super inflexa co esse aequale tempori ac. Cum enim sit ut og ad gf, ita fc ad ce, erit, componendo, ut of ad fg, seu fc, ita fe ad ec, et ut unum antecedentium ad unum consequentium, ita omnia ad omnia, nempe ut tota oe ad ef, ita fe ad ec. Sunt itaque oe, ef, ec continue proportionales. Quod cum positum sit, tempus per ac esse ut ac, erit ce tempus per ec, et cf tempus per co; est autem cf aequale ipsi ca: ergo factum est quod facere oportebat.
3 Hinc patet, quod quo magis oc accedit ad [tri]plicitatem ipsius ca, eo planum co vergit versus perpendiculum, in quo tandem spacium peractum tempore aequali tempori ac est [tri]plum ipsius ac; quo vero magis eadem oc accedit ad [du]plicitatem eiusdem ca, eo planum oc accedit ad aequidistantiam cum orizonte ae, in quo tandem cum desinet, spacium oc peractum tempore ca erit duplum spacii ac.
C01 2_10_50
im2
mnnr10

ie 50 ef 60_20_72
2_10_220
220 [: 2 =] 110
2_10_220
ce110
ef120
eo132


Overview Level of Folio 085 r