Overview Level of Folio 79 r


Size Height 164 mm, width 139 mm.
Watermark Pilgrim. Drake's identification: Watermark type 26. Drake's description: Profile in circle 33mm, crown above. Watermark found in 1632.
Comments Written by Galileo; contains text, drawing, calculation. Relation to the Discorsi: draft of 2/37-pr-15.
Folio 79 r (final text)
1A Scritta. Dato perpendiculo et plano inclinato, quorum eadem sit elevatio, partem in inclinato reperire, quae sit aequalis perpendiculo et conficiatur eodem tempore.
1B Sint ac, ab, et ponatur ad aequalis ab, et reliqua dc bifariam secetur in i; et ut ac ad ci, ita sit ci ad ae, cui ponatur aequalis dg: erit eg aequalis ad et ab. Dico insuper, hanc confici tempore aequali tempori ab. Quia, enim, ut ac ad ci, ita ci ad ae, seu id ad dg, erit, per conversionem rationis, ut ca ad ai, ita di ad ig, seu ci ad ig: cum itaque sit ut totum ca ad totum ai, ita ablatum ci ad ablatum ig, erit reliquum ia ad reliquum ag ut totum ca ad totum ai. Est itaque ai media inter ca, ag, et ci media inter ca, ae. Si itaque ponatur, tempus per ab esse ab, erit ac tempus per ac, et ci, seu id, tempus per ae. Cumque ai media sit cag, sitque ca tempus per totam ac; erit ai tempus per ag, et reliquum ic per reliquum gc: fuit autem di tempus per ae: sunt itaque di, ic tempora per utrasque ae, cg: ergo reliquum da erit tempus eg, aequale nempe tempori per ab.
1C Corollarium.
1D Ex his constat, spatium quaesitum mediare inter partes superam et inferam, quae temporibus aequalibus conficiuntur.
2 ai ic
C01 115 + 15 + 101 = [2]31


Overview Level of Folio 79 r