Size |
Height 199 mm, width 140 mm. |
Comments |
Written by Galileo; contains texts, drawings, calculations. Relation to the Discorsi: work on 2/14-pr-02. |
References |
Wisan 1974 242-244 |
|
|
|
Folio 75 r (final text) |
1A
|
Dato quolibet plano non ascendente, perpendiculum ei adiu[n]gere, quod conficiatur eodem tempore ac ipsum planum datum post casum in perpendiculo. Constat autem, quod si datum planum fuerit orizontale, perpendiculum additum erit plani dimidium; si vero datum fuerit perpendiculare, adiunctum perpendiculum erit pars [terti]a. De horizontali demonstratum iam est, tempus quo talia 2 spatia conficiuntur esse omnium brevissimum. |
1B
|
Sit datum planum, primo, perpendiculare ab, cui oporteat addere partem, quae ex quiete conficiatur tempore eodem ac perpendiculum ab post ipsum additum. |
1C
|
Si tempus ca debet esse aequale tempori ab, ergo totum tempus cb erit [du]plum temporis ca: sed tempus per bc ad tempus per ca est ut media inter bc, ca: ergo media inter bc, ca debet esse [du]pla ac. Posito igitur quod cd sit media inter bc, ca, cum sit ut bc ad cd, ita dc ad ca, erit etiam ita bd ad da; ergo bd debet esse [du]pla da. Posita ergo bd [du]pla da et dc [du]pla ca, idest ac aequali ad, factum erit etc. |
1D
|
Modo non sit ab perpendicularis, sed inclinata: constat similiter, tempus per cab futurum esse [du]plum temporis per ca, seu per ab post ca. |
C01
|
19 * 19 = 361 361 : 49 = 7 3/8 |
C02
|
19 + 19 + 7 = 45 |
C03
|
(68 * 19) : 49 68 * 19 = 1292 1292 : 49 = 26 [3/8] |
C04
|
49 * 19 = 441 + 49[0] = 931 |
C05
|
(19 * 45) : 45 45 * 19 = 855 855 : 45 = 19 |
C06
|
26 3/8 + 19 = 45 3/8 (19 * 49) : 45 3/8 |
C07
|
931 : 45 = 20 |
|