Text Block 1B of
Folio Page 48 r


Hand Guiducci
Source Copied from Galileo's autograph folio 172r.
Relation to
Discorsi
Part of statement and elaboration of 2/06-th-06 .
Transcription in the
Edizione Nazionale
392.20-393.9

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sit enim circumferentia ad horizontem erecta abc, punctum sublime a, a quo lineae quotcumque ad circumferentiam usque protrahantur ac, ab, et per ipsas cadant mobilia: dico, temporibus aequalibus illa perventura esse ad terminos c, b. Sit enim ac per centrum ducta, cui ex b perpendicularis sit bd: patet ab mediam esse proportionalem inter ca, ad; quare, ex demonstratis, tempus quo mobile ex a cadit in c, ad tempus casus ex a in d (deletion) est ut linea ba ad lineam ad. Verum, similiter, ex demonstratis, tempus casus ex a in b ad tempus casus ex a in d est ut ba ad ad: ergo tempora casuum ab, ac erunt aequalia, cum eandem ad idem tempus casus ad habeant rationem. Et similiter de reliquis omnibus motibus demonstrabitur: ergo patet propositum. First version
Sit enim circumferentia ad horizontem erecta abc, punctum sublime a, a quo lineae quotcumque ad circumferentiam usque protrahantur ac, ab, et per ipsas cadant mobilia: dico, temporibus aequalibus ea perventura esse ad terminos c, b. Sit enim ac per centrum ducta, cui ex b perpendicularis sit bd: patet ab mediam esse proportionalem inter ca, ad; quare, ex demonstratis, tempus quo mobile ex a cadit in c, ad tempus casus ex a in d esse est ut linea ba ad lineam ad. Verum, similiter, ex demonstratis, tempus casus ex a in b ad tempus casus ex a in d est ut ba ad ad: ergo tempora casuum ab, ac erunt aequalia, cum eandem ad idem tempus casus ad habeant rationem. Et similiter de reliquis omnibus motibus demonstrabitur: ergo patet propositum.
EDITORIAL MARKUP
Sit enim circumferentia ad horizontem erecta abc, punctum sublime a, a quo lineae quotcumque ad circumferentiam usque protrahantur ac, ab, et per ipsas cadant mobilia: dico, temporibus aequalibus {SUBSTITUTION-1} ea {SUBSTITUTED-BY-1} illa {END-OF-SUBSTITUTION-1} perventura esse ad terminos c, b. Sit enim ac per centrum ducta, cui ex b perpendicularis sit bd: patet ab mediam esse proportionalem inter ca, ad; quare, ex demonstratis, tempus quo mobile ex a cadit in c, ad tempus casus ex a in d {DELETION-1} esse {END-OF-DELETION-1} est ut linea ba ad lineam ad. Verum, similiter, ex demonstratis, tempus casus ex a in b ad tempus casus ex a in d est ut ba ad ad: ergo tempora casuum ab, ac erunt aequalia, cum eandem ad idem tempus casus ad habeant rationem. Et similiter de reliquis omnibus motibus demonstrabitur: ergo patet propositum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 48 r