Overview Level of Folio 47 r


Size Height 289 mm, width 205 mm.
Comments Written by Guiducci; contains text, drawing. Copied from folio 172r. Relation to the Discorsi: incomplete draft (proof) of 2/06-th-06.
References Caverni 1972 352
Folio 47 r (final text)
1A Aliter ostendemus, mobile, temporibus aequalibus, pertransire ca, da.
1B Sit enim ba aequalis ipsi da, et ducantur perpendiculares be, df: constat ex elementis mechanicis, momentum ponderis super plano secundum lineam abc elevato ad momentum suum totale esse ut be ad ba, eiusdem vero ponderis momentum super elevatione ad ad totale suum momentum, eamdem ob causam, esse ut df ad da vel ba; ergo eiusdem ponderis momentum super plano secundum da inclinato ad momentum super inclinatione secundum abc est ut linea df ad lineam be; quare spatia, quae pertransibit idem pondus temporibus aequalibus super inclinationibus ca, da, erunt inter se ut lineae be, df. At ut be ad df, ita demonstratur se habere ac ad da; ergo idem mobile temporibus aequalibus pertransibit lineas ca, da.
1C Esse autem ut be ad df, ita ca ad da, ita probatur.
1D Iungatur cd, et per d et b, ipsi af parallelae, agantur dgl, secans ca in i, et bh: eritque angulus adi aequalis angulo dca, cum circumferentiis la, ad aequalibus insistant, estque angulus dac communis. Ergo triangulorum aequiangulorum cad, dai latera circa aequales angulos proportionalia erunt, et ut ca ad ad, ita erit da ad ai, idest ba ad ai, seu ha ad ag, hoc est be ad df: quod erat probandum.
2 Collige, existentibus planis inaequaliter inclinatis ad, ac, atque data longitudine ad, inveniri posse in plano ac portionem, quae eodem tempore cum da peragatur. Ducto enim perpendiculo df, et posita ab aequali ad, ductoque perpendiculo be, fiat ut df ad eb, ita da ad ac; eritque tempus per ca aequale tempori per da.


Overview Level of Folio 47 r