Overview Level of Folio 40ar


Size Height 288 mm, width 208 mm.
Comments Written by Guiducci; contains text, drawing. Copied from folio 143r. Relation to the Discorsi: draft of 2/17-pr-04.
Folio 40a r (final text)
1A Dato perpendiculo et plano ad ipsum inflexo, in dato plano partem signare, in qua post casum in perpendiculo fiat motus eodem tempore, quo mobile perpendiculum confecit.
1B Sit perpendiculum ab, et ad ipsum inflexa be: oportet in be spacium signare, per quod mobile moveatur post casum ab eodem tempore quo confecit ipsum ab.
1C Extenso plano eb, occurrat horizonti in d, et accipiatur bf aequalis ab, et fiat, ut bd ad df, ita fd ad de: dico, tempus per be post ab aequari tempori per ab. Si enim intelligatur ab tempus per ab, erit db tempus per db; cumque sit ut bd ad df, ita fd ad de, erit df tempus per totam de, et bf per partem be ex d; sed tempus per be post db est idem ac post ab: ergo tempus per be post ab erit bf, aequale scilicet tempori ab: quod erat propositum.


Overview Level of Folio 40ar