Overview Level of Folio 186 v


Size Height 305 mm, width 210 mm.
Watermark Crossbow, form 1. Drake's identification: Watermark type 15. Drake's description: Thick crossbow 34 X 35mm. Date of earliest letter with this watermark is May 1608.
Comments Written by Galileo; contains texts, drawings, calculations. Relation to the Discorsi: work on 2/36-th-22.
References Wisan 1974 177-179; Drake 1978 483
Folio 186 v (final text)
1A Dicimus, tempus quo mobile permeat lineas db, bc brevius esse tempore quo permeat solam bc. Sit ae aequalis bc: si itaque fuerint motus initia puncta a, b, eodem tempore peragentur lineae bc et ae. Sit tempus quo conficitur ae, vel bc, ipsum mn, et quam rationem habet ae ad mediam inter ae, ac, hanc habeat nm ad nx; erit nx tempus totius ac: quam vero rationem habet ca ad mediam inter ca, ab, hanc habeat tempus xn ad nr; erit rn tempus ipsius ab, rx vero ipsius bc post ab (quam xr oportet minorem esse ipsa mn).
1B Ostendatur, citius transiri bc post ab quam fc post df. Sit ds tempus quo peragitur tota dc, vel bc, et quam rationem habet media inter cd, df ad df, hanc habeat tempus sd ad dr; constat, tempus ipsius fc esse rs: quia vero tempus ipsius bc, seu ae, est idem ds, fiat ut ea ad mediam inter ea et totam ac, ita sd ad dt, eritque dt tempus totius ac. Quod si rursus fiat ut tota ca ad mediam inter ca, ab, ita td ad dv, erit vt tempus ipsius bc post ab: hoc autem ostendendum est, esse minus ipso rs.
2 Nota. Sit in circumferentia utcumque ducta do, et iungatur co: dico dico [sic], citius moveri ex d in o quam ex o in c. Ostensum enim est aequali tempore moveri ex o in c, atque ex ex [sic] [d] in c; verum ex d in o patet celerius fieri motum quam ex d in c.
C01 25 + 16 = 41
C02 5 7/10
C03 abc 16
ab 12
gocpost ab 4
rx? 32
bc cum db 4 per rx? 32 idest 9 7/10


Overview Level of Folio 186 v