Text Block 1 of
Folio Page 182av


Hand Guiducci
Source Copied from Galileo's autograph folio 127v.
Relation to
Discorsi
Statement and elaboration of 2/32-th-21.

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Motuum qui a dato puncto usque ad datam lineam per rectas lineas conficiuntur, ille brevissimo tempore absolvitur, qui in recta fit abscindens de data linea partem aequalem ei parti lineae horizontalis, quae per datum punctum usque ad datam lineam producitur, quae inter datum punctum et occursum intercipitur. Sit datum punctum a et linea quaecumque bdc, et per a horizonti aequidistans ab, quae lineae db in b occurat, et interceptae ab ponatur aequalis bd. Dico, motum per ad absolvi tempore breviori, quam per quamcumque aliam lineam ex puncto a ad quodcumque punctum lineae bdc productam. Ducatur ad ba perpendicularis ac, et ex d ad ipsam bc perpendicularis de, occurrens ac in e: et quia in [tri]angulo
... [aequi]cruri abd anguli bad, bda sunt aequales, ergo reliqui ad rectos ead, eda,
... [aequales] pariter erunt, et linea ea aequalis ipsi ed. Si itaque, centro e, intervallo
... [ea, cir]culus describatur, transibit per d, ubi lineam bdc tanget: quare lineae om[nes quae supr]a vel infra ad usque ad lineam bc producentur, ultra circumferentiam cir[culi]
... [ex]tendentur. Ex quo patet propositum.
EDITORIAL MARKUP
Motuum qui a dato puncto usque ad datam lineam per rectas lineas conficiuntur, ille brevissimo tempore absolvitur, qui in recta fit abscindens de data linea partem aequalem ei parti lineae horizontalis, quae per datum punctum usque ad datam lineam producitur, quae inter datum punctum et occursum intercipitur. Sit datum punctum a et linea quaecumque bdc, et per a horizonti aequidistans ab, quae lineae db in b occurat, et interceptae ab ponatur aequalis bd. Dico, motum per ad absolvi tempore breviori, quam per quamcumque aliam lineam ex puncto a ad quodcumque punctum lineae bdc productam. Ducatur ad ba perpendicularis ac, et ex d ad ipsam bc perpendicularis de, occurrens ac in e: et quia in {SYMBOL-3}_[tri]angulo {BEGIN-OF-LINE-DESTROYED} [aequi]cruri abd anguli bad, bda sunt aequales, ergo reliqui ad rectos ead, eda, {BEGIN-OF-LINE-DESTROYED} [aequales] pariter erunt, et linea ea aequalis ipsi ed. Si itaque, centro e, intervallo {BEGIN-OF-LINE-DESTROYED} [ea, cir]culus describatur, transibit per d, ubi lineam bdc tanget: quare lineae om[nes quae supr]a vel infra ad usque ad lineam bc producentur, ultra circumferentiam cir[culi] {BEGIN-OF-LINE-DESTROYED} [ex]tendentur. Ex quo patet propositum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1 of
Folio Page 182av