Overview Level of Folio 181 r


Size Height 289 mm, width 190 mm.
Comments Written by Arrighetti; contains drawings, text. Copied from folio 163v with a remark by Arrighetti. Relation to the Discorsi: elaboration of 2/23-pr-09-schol1; statement of 2/23-pr-09-schol2.
References Wisan 1974 205 footnote; Caverni 1972 303-304, 351-352
Folio 181 r (final text)
1A Factus sit motus ex a in b naturaliter acceleratus: dico, quod si velocitas in omnibus punctis ab fuisset eadem ac reperitur in puncto b, duplo citius fuisset peractum spacium ab; quia velocitates omnes in singulis punctis ab lineae, ad totidem velocitates quarum unaquaeque esset aequalis velocitati bc, eam habent rationem quam triangulus abc ad rectangulum abcd.
1B Sequitur ex hoc, quod si ad orizontem cd fuerit planum ba elevatum, sitque bc dupla ad ba, mobile ex a in b, et successive ex b in c, temporibus aequalibus esse perven[c]turum: nam postquam est in b, per reliquam bc uniformi velocitate et eadem movetur, qua in ipsomet termino b post casum ab. Patet rursus, totum tempus per abe ad tempus per ab esse sesquialterum.
2 Huic demonstrationi necessarium mihi videtur ostendisse antea, motum orizontalem uniformiter progredi in infinitum.


Overview Level of Folio 181 r