Overview Level of Folio 179 v


Size Height 298 mm, width 208 mm.
Watermark No watermark could be identified by the project group. Drake's identification: Watermark type 8. Drake's description: XX below crossbow; overalI height 50mm.
Comments Written by Galileo; contains texts, drawings. Relation to the Discorsi: statement and elaboration of 2/03-th-03-cor; statement and elaboration of Veloc-total-space-squared.
References Wisan 1974 220-222; Caverni 1972 359; Damerow et al. 1992 164-165, 344; Drake 1978 67, 98, 114-116, 124-125; Galluzzi 1979 284-287, 294-296, 300-303; Drake 1970 23
Folio 179 v (final text)
1A Tempora lationum per diversas lineas inclinatas, quarum eadem sit altitudo perpendicularis, sunt inter se ut earumdem linearum longitudines.
1B Sint ad orizontem bd diversa plana inclinata ab, ac, quorum eadem sit altitudo ad perpendicularis: dico, tempus casus per ab ad tempus casus per ac esse ut ab longitudo ad longitudinem ac. Ex antecedenti enim, tempus casus per ab ad tempus casus per perpendiculum ad est ut ab linea ad lineam ad, et, per eandem, ut ad linea ad ipsam ac, ita tempus casus per ad ad tempus casus per ac: ergo, ex aequali, ut longitudo ab ad longitudinem ac, ita tempus casus per ab ad tempus casus ac: quod erat probandum.
2A Si in linea naturalis descensus a principio lationis sumantur duae distantiae inaequales, momenta velocitatis cum quibus mobile permeat illas distantias sunt inter se in duplicata proportione ipsarum distantiarum.
2B Sit linea naturalis [des]census ab, in qua ex principio lationis a sumantur duae distantiae ac, ad. Dico, momenta velocitatis cum quibus mobile permeat ad, ad momenta velocitatis cum quibus permeavit ac, esse in dupli[cata] proportione distantiarum ad, ...?... Ponatur linea ae ad ab quemlibet angulum continens


Overview Level of Folio 179 v