Text Block 1 of
Folio Page 164 r


Hand Galileo
Relation to
Discorsi
Elaboration of 2/11-th-11.
Transcription in the
Edizione Nazionale
380.25-381.15

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sint ad orizontem db quotcumque lineae ex eadem altitudine a demissae ab, ac, ad, et sumpto quolibet puncto g, per ipsum orizonti parallela sit gfe, sitque media inter ba, ag ipsa ar, et per r altera parallela rtv: constat, lineas at, av esse medias inter ca, af et da, ae. Dico, quod si assumatur ab esse tempus quo mobile cadit ex a in b, tempus rb esse illud quo conficitur gb, tc vero esse tempus ipsius cf, et vd ipsius ed. Id autem constat: nam, cum ar sit media inter ba, ag, sitque ba tempus casus totius ab, (Condition 2/02-th-02-cor2) tempus ar erit tempus casus per ag; ergo reliquum temporis rb erit tempus casus per gb post ag; et idem dicetur de aliis temporibus tc, vd et lineis fc, ed. Patet insuper, tempora casuum per gb, fc, ed esse ut lineas gb, fc, ed; non tamen a magnitudinibus ipsarum linearum gb, fc, ed esse determinandas eorumdem temporum quantitates, si temporis mensura ponatur ab, in quo tempore conficiatur linea ab, sed desumendas esse a lineis rb, tc, vd.
EDITORIAL MARKUP
Sint ad orizontem db quotcumque lineae ex eadem altitudine a demissae ab, ac, ad, et sumpto quolibet puncto g, per ipsum orizonti parallela sit gfe, sitque media inter ba, ag ipsa ar, et per r altera parallela rtv: constat, lineas at, av esse medias inter ca, af et da, ae. Dico, quod si assumatur ab esse tempus quo mobile cadit ex a in b, tempus rb esse illud quo conficitur gb, tc vero esse tempus ipsius cf, et vd ipsius ed. Id autem constat: nam, cum ar sit media inter ba, ag, sitque ba tempus casus totius ab, {COND_202C2} tempus ar erit tempus casus per ag; ergo reliquum temporis rb erit tempus casus per gb post ag; et idem dicetur de aliis temporibus tc, vd et lineis fc, ed. Patet insuper, tempora casuum per gb, fc, ed esse ut lineas gb, fc, ed; non tamen a magnitudinibus ipsarum linearum gb, fc, ed esse determinandas eorumdem temporum quantitates, si temporis mensura ponatur ab, in quo tempore conficiatur linea ab, sed desumendas esse a lineis rb, tc, vd.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1 of
Folio Page 164 r