Overview Level of Folio 162 r


Size Height 275 mm, width 200 mm.
Comments Written by Galileo; contains text, drawings. Relation to the Discorsi: draft of 2/38-pr-16.
References Wisan 1974 266
Folio 162 r (final text)
1A Datis [duo]bus planis orizontalibus a perpendiculo sectis, dataque qualibet proportione minoris ad maiorem, oportet in perpendiculo pun[c]tum sublime reperire, ex quo mobilia cadentia, et in horizontalibus reflexa, temporibus casuum suorum spatia in horizontalibus conficiant datam inter se habentia rationem.
1B Secentur plana horizontalia cd, be a perpendiculo acb, sitque data proportio n minoris ad maiorem fg. Oportet, in perpendiculo punctum sublime reperire, ex quo mobile cadens, in plano cd reflexum, tempore aequali tempori sui casus spatium conficiat, quod ad spatium confectum ab altero mobili, ex eodem puncto subblimi [sublimi] venienti, tempore aequali tempori sui casus, motu reflexo per be planum, conficeret habeat rationem eamdem cum data n ad fg. Ponatur gh aequalis ipsi n; et ut fh ad hg, ita fiat bc ad cl: dico, l esse punctum quaesitum. Accepta enim cm [du]pla cl, ducatur lm, plano be occurrens in o; erit bo [du]pla bl: et quia ut fh ad hg, ita bc ad cl, erit, componendo, ut
... [fg ad gh, idest ad n,] ...
ita bl ad lc, et bo ad cm. Cum autem cm [du]pla sit ad lc, patet, spatium cm esse illud quod a mobili venienti ex l post casum lo [lc] conficitur in plano cd, et eadem ratione bo esse illud quod conficitur post casum lb in tempore aequali tempori casus per lb, cum bo sit [du]pla ad bl. Ergo patet propositum. Quod si intelligamus, cm et bo esse circulorum circumferentias circa centrum quo grave tendit descriptorum, habebimus distantiam l, unde deducitur ratio velocitatum in illis circulis latorum: ex qua et ex ratione conversionum distantia centri elici?...
...


Overview Level of Folio 162 r