Text Block 1B of
Folio Page 143 v


Hand Galileo
Relation to
Discorsi
Part of draft of 2/18-pr-05.
Transcription in the
Edizione Nazionale
236 n.

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sit perpendiculum ab, in quo detur spacium ab, cuius tempus ex principio a sit ab, sitque orizon cbe, et detur tempus ipso ab minus, quod sit bc: oportet, in eodem perpendiculo spacium eidem ab aequale invenire, quod tempore bc conficiatur. Iungatur linea ac, cumque bc minor sit ba, erit angulus bac minor angulo bca. Constituatur ipsi aequalis cae, et linea ae orizonti in e signo occurrat, ad quam perpendicularis ponatur ed, secans perpendiculum in d, et linea df ipsi ba secetur aequalis. Dico, ipsam fd ex a confici in tempore bc. Cum enim in [tri]ang[ul]o rectangulo aed ab angulo recto e perpendicularis ducta sit ad ad, erit ae media inter da, ab, et be media inter db, ba, hoc est inter fa, ab erit (est enim fa aequalis db); cumque ab positum sit esse tempus per ab, erit ae tempus per totam ad, et eb tempus per af; cumque ae sit aequalis ipsi ec ob aequalitatem angulorum eac, eca, relinquitur ut bc tempus sit ipsius fd: quod erat ostendendum. First version
Sit perpendiculum ab, in quo detur spacium ab, cuius tempus ex principio a sit ab, sitque orizon cbe, et detur tempus ipso ab minus, quod sit bc: oportet, in eodem perpendiculo spacium eidem ab aequale invenire, quod tempore bc conficiatur. Iungatur linea ac, cumque bc minor sit ba, erit angulus bac minor angulo bca. Constituatur ipsi aequalis cae, et linea ae orizonti in e signo occurrat, ad quam perpendicularis ponatur ed, secans perpendiculum in d, et linea df ipsi ba secetur aequalis. Dico, ipsam fd ex a confici in tempore bc. Cum enim in [tri]ang[ul]o rectangulo aed ab angulo recto e perpendicularis ducta sit ad ad, erit ae media inter da, ab, et be media inter db, ba, hoc est inter fa, ab erit (est enim fa aequalis db); cumque ab positum sit esse tempus per ab, erit ae tempus per totam ad, et eb tempus per af; cumque ae sit aequalis ipsi ec ob aequalitatem angulorum eac, ecd relinquitur ut bc tempus sit ipsius fd: quod erat ostendendum.
EDITORIAL MARKUP
Sit perpendiculum ab, in quo detur spacium ab, cuius tempus ex principio a sit ab, sitque orizon cbe, et detur tempus ipso ab minus, quod sit bc: oportet, in eodem perpendiculo spacium eidem ab aequale invenire, quod tempore bc conficiatur. Iungatur linea ac, cumque bc minor sit ba, erit angulus bac minor angulo bca. Constituatur ipsi aequalis cae, et linea ae orizonti in e signo occurrat, ad quam perpendicularis ponatur ed, secans perpendiculum in d, et linea df ipsi ba secetur aequalis. Dico, ipsam fd ex a confici in tempore bc. Cum enim in {SYMBOL-3}_[tri]ang[ul]o rectangulo aed ab angulo recto e perpendicularis ducta sit ad ad, erit ae media inter da, ab, et be media inter db, ba, hoc est inter fa, ab erit (est enim fa aequalis db); cumque ab positum sit esse tempus per ab, erit ae tempus per totam ad, et eb tempus per af; cumque ae sit aequalis ipsi ec ob aequalitatem angulorum eac, {SUBSTITUTION-1} ecd {SUBSTITUTED-BY-1} eca, {END-OF-SUBSTITUTION-1} relinquitur ut bc tempus sit ipsius fd: quod erat ostendendum.

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.


Text Block 1B of
Folio Page 143 v