Overview Level of Folio 089ar


Size Height 290 mm, width 201 mm.
Watermark Eagle encircled with crown outside. Drake's identification: Watermark type 20. Drake's description: Speadeagle in 40mm circle, crown above. Watermark found in 1611-34.
Comments Written by Guiducci with an addition by Galileo; contains text, drawing. Copied from folio 143r. Relation to the Discorsi: draft of 2/19-pr-06.
Folio 89a r (final text)
1 Sit in perpendiculo ab accepta pars ac, cuius tempus ac; accepta rursus ubicumque parte db, ipsi ac aequali, quaeritur tempus quo eadem db post casum ex a conficietur. Circa totam ab semicirculus describatur aeb, et horizon ducatur ce, et iungatur ae, quae maior erit quam ce; sit differentia af: dico, af esse tempus per db. Quia enim ae est media inter ba, ac, estque ac tempus per ac, erit ae tempus per totam ab; cumque ce media sit inter da, ac (est enim da aequalis ipsi bc) erit ce tempus per totam ad; est autem ce aequalis ef; ergo ae est tempus per totam ab, ef vero per ad; ergo af erit tempus per db.
2 Dato in perpendiculo spacio quocumque a principio lationis peracto, datoque tempore casus, tempus reperire, quo aliud aequale spacium, ubicunque in perpendiculo acceptum, ab eodem mobili consequenter conficitur.
3 13


Overview Level of Folio 089ar