Overview Level of Folio 088 v


Size Height 290 mm, width 207 mm.
Comments Written by Arrighetti; contains text, drawing. Copied partly from folio 179r; partly a copy without original. Relation to the Discorsi: statement and elaboration of 2/03-th-03; related to 2/00-th-00-dialog2.
References Caverni 1972 369-370
Folio 88 v (final text)
1A Si in perpendiculo et in plano inclinato, quorum eadem sit altitudo, feratur idem mobile, tempora lationum erunt inter se ut plani inclinati et perpendiculi longitudines.
1B Sint ad planum orizontis cb perpendiculus ab et planum inclinatum ac, quorum eadem sit altitudo, nempe ipsa perpendicularis ab, et per ipsa descendat idem mobile: dico, tempus lationis per ab ad tempus lationis per ac esse ut longitudo ab ad longitudinem ac. Cum enim assumptum sit, in naturali descensu velocitatis momenta eadem semper reperiri in punctis aequaliter ab orizonte distantibus iusta perpendiculares distantias, continue augeri secundum rationem elongationis perpendicularis a liena [linea] orizontali, in qua fuit lationis initium, constat quod, producta linea orizontali am, quae ipsi bc erit parallela, sumptisque in perpendiculo ab quotcumque punctis e, g, i, l, et per ipsa ductis parallelis orizonti ed, gf, ih, lk, erit mobilis per ab momentum seu gradus velocitatis in puncto e idem cum gradu velocitatis lati per ac in puncto d, cum punctorum e, d eadem sit distantia perpendicularis ab orizonte am: et similiter concludetur, in punctis f, g idem esse velocitatis momentum, et rursus in punctis h, i, et k, l et c, b.
1C Et quia velocitas semper intenditur pro ratione elongationis a termino a, constat in latione ab tot esse velocitatis gradus seu momenta diversa, quot sunt in eadem linea ab puncta magis ac magis a termino a distantia; quibus totidem in linea ac respondent, et per parallelas lineas determinantur, in quibus iidem sunt gradus velocitatis. Sunt igitur in linea ag quasi innumera quaedam spaciola, quibus multitudine quidem aequalia, et bina sumpta
2


Overview Level of Folio 088 v