Overview Level of Folio 084 v


Size Height 274 mm, width 195 mm.
Comments Written by Galileo; contains short texts, drawings, calculations, table.
Folio 84 v (final text)
1 Secta ca utcumque in d, pars vero cd bifariam in i, dico quod si fiat ut tota ac ad ce, ita id ad dg, erit ut ca ad ai, ita ia ad ag.
2 Si totum ca ad totum ai est ut ablatum ia ad ablatum ag, erit reliquum ci ad reliquum ig, idest reliquum di ad reliquum ig, ut totum ca ad ai, seu ia ad ag, et, per conversionem rationis, ut ac ad ci, ita id ad dg, seu ci ad dg, idest ad ae: sed ita factum est. Componitur itaque: quia ci ad ae, idest id ad dg, est ut ac ad ci, erit, per conversionem rationis, ut ca ad ai, ita di ad ig, seu ci ad ig; cum itaque sit ut totum ca ad totum ai, ita ablatum ci ad ablatum ig, erit etiam reliquum ia ad reliquum ag ut totum ca ad totum ai: quod erat ostendendum.
3 Faciendum ut ai ad ig, ita ig ad gd. Ponatur ic aequalis id, et fiat ut ac ad ci, ita id ad dg: erit, per conversionem rationis, ut ca ad ai, ita di ad ig, seu ci ad ig; et cum ut totum ca ad totum ai, ita ablatum ci ad ablatum ig, erit reliquum ia ad reliquum ag ut ablatum ci, seu di ad ig, et, per conversionem rationis, ut ai ad ig, ita id ad dg.
4 quia, ut ac ad ce, ita ce ad ed, componendo ae ad ec, cd ad de ea, ac dc, ce
C01 ac 12
cd 15
15 = 9 + 6
ac 27
cd 30
30 = 18 + 12
C02 62 + 14 = 76
(24 * 24) : 47
(47 * 14) : 76
47 * 14 = 658
658 : 76 = 8
C03 576 : 47 = 12
C04
ac 20
cd 20


Overview Level of Folio 084 v