Overview Level of Folio 75 r


Size Height 199 mm, width 140 mm.
Comments Written by Galileo; contains texts, drawings, calculations. Relation to the Discorsi: work on 2/14-pr-02.
References Wisan 1974 242-244
Folio 75 r (final text)
1A Dato quolibet plano non ascendente, perpendiculum ei adiu[n]gere, quod conficiatur eodem tempore ac ipsum planum datum post casum in perpendiculo. Constat autem, quod si datum planum fuerit orizontale, perpendiculum additum erit plani dimidium; si vero datum fuerit perpendiculare, adiunctum perpendiculum erit pars [terti]a. De horizontali demonstratum iam est, tempus quo talia 2 spatia conficiuntur esse omnium brevissimum.
1B Sit datum planum, primo, perpendiculare ab, cui oporteat addere partem, quae ex quiete conficiatur tempore eodem ac perpendiculum ab post ipsum additum.
1C Si tempus ca debet esse aequale tempori ab, ergo totum tempus cb erit [du]plum temporis ca: sed tempus per bc ad tempus per ca est ut media inter bc, ca: ergo media inter bc, ca debet esse [du]pla ac. Posito igitur quod cd sit media inter bc, ca, cum sit ut bc ad cd, ita dc ad ca, erit etiam ita bd ad da; ergo bd debet esse [du]pla da. Posita ergo bd [du]pla da et dc [du]pla ca, idest ac aequali ad, factum erit etc.
1D Modo non sit ab perpendicularis, sed inclinata: constat similiter, tempus per cab futurum esse [du]plum temporis per ca, seu per ab post ca.
C01 19 * 19 = 361
361 : 49 = 7 3/8
C02 19 + 19 + 7 = 45
C03 (68 * 19) : 49
68 * 19 = 1292
1292 : 49 = 26 [3/8]
C04 49 * 19 = 441 + 49[0] = 931
C05 (19 * 45) : 45
45 * 19 = 855
855 : 45 = 19
C06 26 3/8 + 19 = 45 3/8
(19 * 49) : 45 3/8
C07 931 : 45 = 20


Overview Level of Folio 75 r