Text Block 1B of
Folio Page 60 r

Hand Arrighetti
Source Copied from Galileo's autograph folio 163v.
Relation to
Discorsi
Part of statement and elaboration of 2/03-th-03.
Transcription in the
Edizione Nazionale
384.28-385.11

FINAL TEXT TEXT VERSIONS
Sit planum inclinatum ba ad lineam horizontis ac, sitque linea altitudinis perpendicularis bc: dico, tempus casus quo mobile movetur per ba ad tempus in quo cadit per bc esse ut ba ad bc. Erigatur perpendicularis ad horizontem ex a, quae sit ad, cui occurrat in d perpendicularis ad ab ducta ex b, quae sit bd, et circa triangulum abd circulus describatur: et quia da, bc ambae sunt ad horizontem perpendiculares, constat, tempus casus per da ad tempus casus per bc esse ut media inter da, bc ad ipsam bc. Tempus autem casus per da aequatur tempori casus per ba: media vero inter da et bc est ipsa ba: ergo patet propositum.
EDITORIAL MARKUP

Red: Text will be changed.
Green: Text has been changed.

Text Block 1B of
Folio Page 60 r