Overview Level of Folio 60 r


Size Height 290 mm, width 212 mm.
Comments Written by Arrighetti; contains texts, drawing. Copied from folio 163v. Relation to the Discorsi: statement and elaboration of 2/03-th-03; statement and elaboration of 2/03-th-03-cor.
References Caverni 1972 352-353
Folio 60 r (final text)
1A Tempus casus per planum inclinatum ad tempus casus per lineam suae altitudinis est ut eiusdem plani longitudo ad longitudinem suae altitudinis.
1B Sit planum inclinatum ba ad lineam horizontis ac, sitque linea altitudinis perpendicularis bc: dico, tempus casus quo mobile movetur per ba ad tempus in quo cadit per bc esse ut ba ad bc. Erigatur perpendicularis ad horizontem ex a, quae sit ad, cui occurrat in d perpendicularis ad ab ducta ex b, quae sit bd, et circa triangulum abd circulus describatur: et quia da, bc ambae sunt ad horizontem perpendiculares, constat, tempus casus per da ad tempus casus per bc esse ut media inter da, bc ad ipsam bc. Tempus autem casus per da aequatur tempori casus per ba: media vero inter da et bc est ipsa ba: ergo patet propositum.
2A Corollarium
2B Ex hoc sequitur, casuum tempora per plana inclinata quorum eadem sit altitudo, esse inter se ut eorundem planorum longitudines. Si enim fuerit aliud planum inclinatum be, tempus casus per ba ad tempus casus per bc est ut ba linea ad bc: tempus vero per bc ad tempus casus per be ut bc ad be: ergo, ex aequali, patet propositum.


Overview Level of Folio 60 r