Overview Level of Folio 49 r


Size Height 288 mm, width 204 mm.
Comments Written by Guiducci with additions by Galileo; contains texts, drawings. Copy without original. Relation to the Discorsi: incomplete draft of 2/11-th-11; elaboration of 2/11-th-11.
References Caverni 1972 365-366
Folio 49 r (final text)
1A Fiat latio per plana inflexa ab, bc, et invenienda sit ratio temporis casus per ab ad tempus casus per bc post casum ab.
1B Ducatur horizon ae, cui cb producta occurrat in e, et ipsarum ce, eb media sit ed. Dico, tempus per ab ad tempus per bc esse ut ab ad bd. Tempus enim per ab ad tempus per eb est ut ab ad eb: tempus vero per eb ad tempus per bc est ut eb ad bd: ergo tempus per ab ad tempus per bc est ut ab ad bd: quod etc.
2A Hic pr[a]emittenda videtur sequens propositio.
2B Si linea, in qua fiat latio ex quiete, dividatur utcumque, tempus lationis prioris partis ad tempus lationis [secund][a]e partis est ut ipsamet prima pars ad excessum quo eadem pars superatur a media inter totam et ipsam primam partem.
2C Fiat latio per totam ab ex quiete in a, quae utcumque divisa sit in c; totius autem ba et partis ac media sit af, cf vero excessus eiusdem mediae super primam ac. Dico, te[m]pus lationis per ac ad tempus per reliquam cb esse ut ac ad cf. Quod patet: nam tempus per ac ad tempus per totam ab est ut ac ad mediam af; ergo, dividendo, tempus per ac ad tempus per reliquam cb erit ut ac ad cf. Si itaque intelligatur, tempus per ac esse ac, tempus per cb erit cf.


Overview Level of Folio 49 r