Overview Level of Folio 48 r


Size Height 288 mm, width 198 mm.
Comments Written by Guiducci; contains texts, drawing. Copied from folio 172r. Relation to the Discorsi: statement and elaboration of 2/06-th-06 ; statement and elaboration of 2/07-th-07.
References Caverni 1972 359-360
Folio 48 r (final text)
1A Si in circulo ad horizontem erecto a puncto sublimi quotcumque ducantur linea rectae usque ad circumferentiam, per quas cadant gravia quotcumque, omnia temporibus aequalibus ad terminos suos pervenient.
1B Sit enim circumferentia ad horizontem erecta abc, punctum sublime a, a quo lineae quotcumque ad circumferentiam usque protrahantur ac, ab, et per ipsas cadant mobilia: dico, temporibus aequalibus illa perventura esse ad terminos c, b. Sit enim ac per centrum ducta, cui ex b perpendicularis sit bd: patet ab mediam esse proportionalem inter ca, ad; quare, ex demonstratis, tempus quo mobile ex a cadit in c, ad tempus casus ex a in d est ut linea ba ad lineam ad. Verum, similiter, ex demonstratis, tempus casus ex a in b ad tempus casus ex a in d est ut ba ad ad: ergo tempora casuum ab, ac erunt aequalia, cum eandem ad idem tempus casus ad habeant rationem. Et similiter de reliquis omnibus motibus demonstrabitur: ergo patet propositum.
1C Ex his colligitur, gravia eodem tempore pertransire plana inaequalia, et inaequaliter inclinata, dum, quam proportionem habet longitudo maioris plani ad longitudinem alterius, eamdem duplicatam habeat perpendiculariis maioris plani ad perpendicularem minoris. Cum enim [quadratum] ae sit aequale [rectangulo] caf, [quadratum] vero ba [rectangulo] cad; [rectangulum] vero caf ad [rectangulum] cad est ut fa ad ad; ergo fa ad ad est ut [quadratum] ea ad [quadratum] ba: ratio igitur perpendicularis fa ad perpendicularem da dupla est rationis ea ad ab, etc.


Overview Level of Folio 48 r