|
|
|
|
|
|||||
Folio Page 37 r |
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Hand | Guiducci |
Relation to Discorsi |
Part of elaboration of 2/04-th-04. |
Transcription in the Edizione Nazionale |
389.15-27 |
FINAL TEXT | TEXT VERSIONS | |
Lemma. Sint tres lineae utcumque a, d, e, et inter a, d media proportionalis sit b; inter a, e media proportionalis sit c; inter e, d tandem media sit g. Dico ut c ad b, ita esse g ad d. Quia enim b est media inter a, d, erit quadratum b aequale rettangulo ad; similiter quadratum c aequale rettangulo ae; igitur, ut rectangulum ae ad rectangulum ad, ita quadratum c ad quadratum b. Ut autem rectangulum ae ad rectangulum ad, ita linea e ad d; ut vero linea e ad lineam d, ita quadratum g ad quadratum d; ergo, ut quadratum c ad quadratum b, ita quadratum g ad quadratum d, et ut c ad b, ita g ad d. | ||
EDITORIAL MARKUP | ||
Lemma. Sint tres lineae utcumque a, d, e, et inter a, d media proportionalis sit b; inter a, e media proportionalis sit c; inter e, d tandem media sit g. Dico ut c ad b, ita esse g ad d. Quia enim b est media inter a, d, erit quadratum b aequale rettangulo ad; similiter quadratum c aequale rettangulo ae; igitur, ut rectangulum ae ad rectangulum ad, ita quadratum c ad quadratum b. Ut autem rectangulum ae ad rectangulum ad, ita linea e ad d; ut vero linea e ad lineam d, ita quadratum g ad quadratum d; ergo, ut quadratum c ad quadratum b, ita quadratum g ad quadratum d, et ut c ad b, ita g ad d. |
|
|
|
|
|
|||||
Folio Page 37 r |
|
|
|
|
|
|
|
|
|